Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.16.1 | Cic. Fam. 11.16.2 (English) | >>Cic. Fam. 11.17.1 |
11.16.1
permagni interest quo tibi haec tempore epistula
reddita sit , utrum cum sollicitudinis aliquid haberes an cum ab omni molestia vacuus esses . itaque ei praecepi ,
quem ad te misi , ut tempus observaret epistulae tibi reddendae . nam quem ad modum coram qui ad nos intempestive adeunt molesti saepe sunt , sic epistulae offendunt non loco redditae . si autem , ut spero , nihil te perturbat , nihil impedit , et ille cui mandavi satis scite et commode tempus ad te cepit adeundi , confido me quod velim facile a te impetraturum .
11.16.2
L . Lamia praeturam petit . hoc ego utor uno omnium plurimum ; magna vetustas , magna consuetudo intercedit , quodque plurimum valet , nihil mihi eius est familiaritate iucundius . Magno praeterea beneficio eius magnoque merito sum obligatus . nam Clodianis temporibus , cum equestris ordinis princeps esset proque mea salute acerrime propugnaret , a Gabinio consule relegatus est , quod ante id tempus civi Romano Romae contigit nemini . hoc cum populus Romanus meminit , me ipsum non meminisse
turpissimum est . quapropter persuade tibi , mi Brute , me petere praeturam .
11.16.3
quamquam enim Lamia summo splendore , summa gratia est magnificentissimo munere aedilicio , tamen , quasi ea ita non essent , ego suscepi totum negotium . nunc si me tanti facis quanti certe facis , quoniam equitum centurias tenes , in quis regnas , mitte ad Lupum nostrum ut is nobis eas centurias conficiat . non tenebo te pluribus ; ponam in extremo quod sentio : nihil est , Brute , cum omnia a te exspectem , quod mihi gratius facere possis .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.16.1 | Cic. Fam. 11.16.2 (English) | >>Cic. Fam. 11.17.1 |